banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ottaviano Augusto
Pagina 52 Numero 21

M. Antonius, repudiata sorore Caesaris Augusti Octaviani, Cleopatram, reginam Aegypti, duxit uxorem. Victus est ab Augusto navali pugna apud Actium et, cum omnes ad Augustum transirent, ipse se interemit. Cleopatra, ne in victoris potestatem veniret, cum sensisset undique se peti, aspidem sibi admisit, cuius veneno extincta est. Ita, bellis toto orbe confectis, Octavianus Augustus Romam rediit, duodecimo anno postquam consul fuerat. Ex eo anno rem publicam per quadraginta et quattuor annos solus obtinuit; antea enim duodecim annos cum Antonio et Lepido tenuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni fuerunt. Obiit septuagesimo sexto aetatis anno morte communi in oppido Campaniae Atella. Quadraginta et quattuor annis, quibus solus gessit imperium, civilissime vixit, in cunctos liberalissimus, in amicos fidissimus.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46284
[degiovfe] - [2019-05-12 10:39:14]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!