banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La fine di Giuba e Petreio
Pagina 35 Numero 14

Rex interim Iuba ut ex proelio fugerat, una cum Petreio interdium in villis latitando, tandem, nocturnis itineribus confectis, in regnum pervenit atque ad oppidum Zamam, ubi ipse domicilium, coniuges liberosque habebat, quo ex cuncto regno omnem pecuniam carissimasque res comportaverat quodque inito bello operibus maximis muniverat, accedit. Quem autem oppidani, rumore exoptato de Caesaris victoria audito, oppido prohibuerunt. Ab omnibus civitatibus exclusus, desperata salute, cum iam omnia conatus esset, cum Petreio, ut cum virtute interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam Patreius facile ferro consumpsit. Deinde ipse sibi cum conaretur gladio traicere pectus nec posset, precibus a servo suo impetravit ut se interficeret, idque obtinuit.
Bellum Africum


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46277
[danilisa230] - [2020-10-29 20:31:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!