banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Le conquiste di Publio Decio
Pagina 21 Numero 9

P. Decius ad Murgantiam, validam urbem, oppugnandam ducit; tantusque ardor militum fuit, ut uno die vi atque armis urbem caperent. Ibi duo milia Samnitium et centum pugnantes circumventi captisque et alia praeda ingens capta est. Divendita praeda, ultro adhortantes imperatorem ad Romuleam pergunt. Ibi quoque sine opere, sine tormentis, simul admota sunt signa, nulla vi deterriti a muris, qua cuique proximum fuit scalis raptim admotis in moenia evasera. Captum oppidum ac direptum est; ad duo milia et trecenti occisi et sex milia hominum capta, et miles ingenti praeda potitus, quam vendere sicut priorem coactus; Ferentinum inde, quamquam nihil quietis dabatur, tamen summa alacritate est ductus. Ceterum ibi plus laboris ac periculi fuit: et defensa summa vi moenia sunt et locus erat munimento naturaque tutus; sed evicit omnia adsuetus praedae miles. Ad tria milia hostium circa muros caesa; praeda militis fuit. Huius oppugnatarum urbium decoris pars maior in quibusdam annalibus ad Maximum trahitur; Murgantiam ab Decio, a Fabio Ferentinum Romuleamque oppugnatas tradunt.

Oggi hai visualizzato 1.1 brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 13.9 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46272
[mastra] - [2020-10-27 19:08:57]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!