banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Spregiudicatezza di Alcibiade
Pagina 426 Numero 1

Neque vero Lacedaemonii his rebus tam amici Alcibiadi facti sunt quam timore ab eo alienati (sunt). Nam cum acerrimi viri praestantem prudentiam in omnibus rebus cognoscerent, pertimuerunt ne, caritate patriae ductus, aliquando ab ipsis descisceret et cum suis in gratiam rediret. Itaque tempus eius interficiundi quaerere instituerunt. Id Alcibiades diutius celari non potuit: erat enim ea sagacitate, ut decipi non posset, praesertim cum animum attendisset ad cavendum. Itaque ad Tissaphernem, praefectum regis Darii, se contulit. Cuius cum in intimam amicitiam pervenisset et Atheniensium male gestis in Sicilia rebus opes senescere, contra Lacedaemoniorum opes crescere videret, initio cum Pisandro praetore, qui apud Samum exercitum habebat, per internuntios colloquitur et de reditu suo facit mentionem.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46252
[degiovfe] - [2018-06-30 20:07:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!