Traditum est Pythagoram philosophum Crotonem venisse, populumque in luxuriam lapsum auctoritate sua ad frugalitatem revocavisse. Laudabat enim cotidie virtutem et de luxuriae vitiis casibusque civitatum ea peste perditarum docebat populum; tanto studio ad frugalitatem omnes cives impulit, ut aliquos ex his vitiis deditos fuisse incredibile videretur. Matronas quoque doctrina a viris separata, et pueros a parentibus, instituit. Docebat nunc has obsequium in viros, nunc illos modestiam et litterarum studium. Inter haec, cum frugalitatem omnium virtutum genitricem esse dictitaret, consecutus erat ut matronas auratarum vestium ceterorumque ornamentorum, velut instrumentorum luxuriae, pigeret, eaque omnia, in Iunonis templum delata, deae ipsi consecrarentur.
Giustino
Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.
La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46227[degiovfe] - [2019-09-07 23:13:31]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!