Resistendum senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt; pugnandum est tamquam contra morbum sic contra senectutem; habenda (est) ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum («quel tanto») cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam mens animusque quoque, nisi tamque lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Corpus quidem exercitationum defatigatione ingravescit, mens animusque autem se exercendo levantur. Quattuor robustos filios, quinque filias, magnam domum Appius Claudius regebat et caecus et senex: intentum enim animum tamquam arcum habebat nec succumbebat senectuti.