banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cesare attraversa il Reno
Pagina 234 Numero 1

Caesar, cum per exploratores cognovisset Gallos a Germanis adiutos esse, exercitum Rhenum transportare constituit. Postquam ad ripam fluminis pervenit, milites castra locare iussit. Regionis accolae aliquas naves habebant, quibus milites transportari poterant, sed Caesar, quoniam accolis diffidebat, ripas fluminis ponte iungere constituit. Statim ligna et quodcumque ad opus necessarium erat comportari iussit atque unicuique militum aliquid mandavit. Ponte brevi tempore exstructo, Caesar exercitum trans Rhenum traduxit et in ripa castella communivit praesidioque firmavit. Milites e castris excedere vetuit; ipse cum equitibus in fines Sueborum contendit. Cum audivisset Germanos se in silvis abdidisse, vicos agrosque eorum ferro ignique vastavit. Tum legiones in Galliam reduxit; pontem interrumpi vetuit.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46212
[silvana] - [2019-02-09 10:45:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!