La società gallica e il ruolo predominante dei druidi

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La società gallica e il ruolo predominante dei druidi

In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo nuemro atque honore sunt, genera sunt duo. Nam plebs paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuriam potentiorum («dei più potenti») premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus utriusque generis: in has eadem omnia sunt iura, quae dominis sunt in servos. De his duobus generibus alterum est (illud) druideum, alterum (illud) equitum. Druides bellis non intersunt neque ullum tributum pendunt; res divinas administrant, sacrificia publica et privata procurant, religiones interpretantur, fere de omnibus controversiis publicis privatisque iudicant et, si quod facinus admissum est, si qua caedes facta est, si de hereditate vel de finibus aliqua controversia est, iidem decernunt, praemia poenasque constituunt. Nam hi quodam anni tempore in finibus Carnutum, in regione totius Galliae media, considunt in loco consecrato. Hoc omnes, qui controversias habent, undique conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. Si qui privatus aut populus eorum decreto non stetit, gravi poena afficitur. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46207

[degiovfe] - [2019-08-21 23:22:16]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile