banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un improvviso e feroce agguato ai Remi
Pagina 157 Numero 4

Hostibus, concilio convocato, optimum visum est quemque («ciascuno», acc.) domum suam reverti. Ea re constituta, secunda vigilia magno cum strepitu castris egressi, nullo certo ordine neque imperio, fecerunt ut consimilis fugae profectio videretur. Hac re statim per speculatores cognita, Caesar, insidias veritus, quod qua de causa («per quale motivo») illi discederent nondum perspexerat, omnem equitatum, ut novissimum Remorum agmen moraretur, praemisit eique Q. Pedium et L. Aurunculeium Cottam praefecit; Titum Labienum legatum cum legionibus tribus subsequi iussit. Hi novissimos adorti et multa milia passuum prosecuti, magnam multitudinem eorum conciderunt; primi, quod (sibi) abesse a periculo videbantur neque ulla necessitate retinebantur, exaudito clamore, omnes fuga salutem petiverunt. Sub occasum solis nostri sequi destiterunt seque in castra receperunt.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46202
[degiovfe] - [2018-12-26 18:18:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!