banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Giàsone conquista il vello d'oro
Pagina 92 Numero 2

In Colchide aureum vellus arietis, quem Phrixus Marti immolaverat, in densa silva e magna quercu pendebat: tauri e naribus ignem efflantes et draco immanis horribilisque pretiosum vellus advigilabant. Interea in Thessalia, in urbe Iolco, regnabat Pelias, qui Aesonem fratrem dolo necaverat eiusque regnum usurpaverat. Sed Aeson, cum moriturus esset, Peliae insidias timens, parvum filium Iasonem, quem iam in monte Pelio abdiderat, Chironi centauro commisit. Post viginti annos Iason, adulescens inter omnes aequales corporis viribus et magnitudine animi excellens, Iolcum redierat regnum a patruo repetiturus. Sed Pelias: "Regnum tibi reddam, - inquit - si mihi vellus aureum, quod in Colchide custoditur, attuleris". Quod cum esset admodum arduum, Iason fortissimos («i più forti») eius aetatis viros expeditionis socios delegit et, deae Athenae consilio, pulchram celeremque navem, quam Argum appellavit, exstruxit. Cum in Colchidem pervenisse, ille auxilio veneficae Medeae, regis filiae, tauros ignem exhalantes perdomuit et, cum horrendum draconem necavisset, vellus aureum rapuit et Peliae attulit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46186
[degiovfe] - [2018-12-26 13:02:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!