banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Teseo
Pagina 92 Numero 1

Theseus, Aegei Atheniensium regis filius, magnas multas res gessit. Adulescens, multos latrones necavit, cum horrendis feris certavit, patriam magnis periculis liberavit. Debellavit Amazonas, genus mulierum crudelium bellicosarumque, eorumque reginam Hippolytam domum suam abduxit, quae Hippolytum filium peperit. Athenienses cogebantur tributum pendere regi Cretae: pueri et puellae quotannis ad insulam Cretam navi mittebantur tributum pnsuri (navi nigra erant vela, signum luctuosum). Ibi dono praebebantur Minotauro, regis filio, horrendo montro, et a fera devorabantur. Theseus caedi finem ponere statuit. Cum adulescentibus navem conscendit in Cretam iturus, ubi Ariadna, regis filia, adiuvante, Minotaurum, monstrum immane, partim hominis partim tauri formam habentem, occidit et patriam cruento tributo liberavit. Cum Creta Athenas navigaturus esset beneficii ab Ariadna recepti immemor, in insula Naxo miseram puellam deseruit et Athenas solus contendit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46185
[degiovfe] - [2018-12-26 12:48:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!