Lo scontro di Aquae Sextiae

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lo scontro di Aquae Sextiae

Dum bellum in Numidia contra Iugurtham geritur, Romani consules M. Manlius et Q. Caepio a Cimbris et Teutonis et Tugurinis et Ambronibus, quae erant Germanorum et Gallorum gentes, victi sunt iuxta flumen Rhodanum cum ingenti internicione; etiam castra sua et magnam partem exercitus perdiderunt. Marius post victoriam Iugurthinam secundo (avv.) consul factus est, bellumque ei contra Cimbros et Teutones decretum est. Tertio quoque ei et quarto delatus est consualtus, quia bellum Cimbricum protrahebatur. In quarto consulato factum est ut collegam haberet Q. Lutatium Catulum. Cum Cimbris itaque conflixit et duobus proeliis CC milia hostium cecidit, LXXX milia cepit et ducem eorum Teutobodum, quare («e per questo») absens quinto consul factus est. Intera Cimbri et Teutones, quorum copia adhuc infinita erat, ad Italiam transierunt. Iterum a C. Mario et Q. Catulo contra eos dimicatum est, sed a Catuli parte felicius («più felicemente»). Nam proelio, quod simul ambo gesserunt, CXL milia aut in pugna aut in fuga caesa sunt, LX milia capta. Romani milites trecenti perierunt. Tria et triginta Cimbis signa sublata sunt; ex his signis exercitus Marii duo reportavit, Catuli exercitus XXXI. Is belli finis fuit; triumphus utrique («a entramabi») decretus est.
da Eutropio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46180

[degiovfe] - [2018-12-26 12:39:00]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile