Fallisce l'attentato contro Agrippina

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fallisce l'attentato contro Agrippina

Stabat inter alias navis ornatior, tamquam id quoque honori matris daretur: Agrippina enim suaverat triremi et classiariorum remigio vehi. Dii quasi ad convincendum scelus noctem sideribus inlustrem et placido mari quietam praebuerunt. Nec multum erat progressa navis, duobus e numero familiarium Agrippinam comitantibus, ex quibus Crepereius Gallus haud procul gubernaculis adstabat, Acerronia super pedes Agrippinae cubitantis reclinis paenitentiam filii et recuperatam matris gratiam magno gaudio memorabat, cum dato signo ruerunt tectum loci multo palumbo grave, pressuque Crepereius et statim exanimatus est: Agrippina et Acerronia eminentibus lecti parietibus ac forte validioribus protectae sunt, nec dissolutio navigii sequebatur. Verum Acerronia, dum imprudentia se Agrippinam esse clamitat utque subveniretur matri principis, contis et remis et telis navalibus quae fors obtulerat, conficitur. Agrippina silens eoque minus agnita (unum tamen vulnus umero excepit) nando, deinde occursu lenunculorum Lucrinum in lacum vecta, villae suae infertur.
da Tacito


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46160

[degiovfe] - [2019-06-04 20:27:08]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile