La sterile mania di coltivare interessi inutili

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La sterile mania di coltivare interessi inutili

Persequi singulos longum est quorum aut latrunculi aut pila aut excoquendi in sole corporis cura consumpserunt vitam. Non sunt otiosi, quorum voluptates multum negotii habent. Nam de illis nemo dubitat quin operose niihil agant, qui litterarum inutilium studiis detinentur, quae iam apud Romanos quoque magna manus est. Graecorum iste morbus fuit quaerere, quem numerum Ulixes remigum habuisset, prior scripta esset Ilias an Odyssia, praeterea an eiusdem esset auctoris, alia deinceps huius notae, quae sive contineas, nihil tacitam conscientiam iuvant, sive proferas, non doctior videaris sed molestior. Ecce Romanos quoque invasit inane studium supervacua discendi: his diebus audivi quendam referentem quae primus quisque ex Romanis ducibus fecisset: primus navali proelio Duilius vicit, primus Curius Dentatusin triumpho duxit elephantos, primus Claudius Romanis persusit navem conscendere. Sed omnia haec cuius errores minuent, cuius cupiditates prement? Quem fortiorem, quem liberaliorem, quem iustiorem facient? Satius erat illa in oblivionem ire.
da Seneca


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46133

[degiovfe] - [2019-06-07 13:17:27]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile