Fiere parole di un comandante nemico

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Fiere parole di un comandante nemico

Clara ea victoria fuit, captaque uxor et filia Carataci fratresque in deditionem accepti. Ipse, cum fidem reginae Brigantum petivisset, vinctus ac victoribus traditus est et Romam ductus ut capite damnaretur. Omnium senatorum et civium permagni intererat de visu Caratacum cognoscere, qui plurimi aestimabatur cuiusque fama, evecta per insulas et proximas provincias, pervagata est per Italiam quoque. Vocatus est populus quippe ut ad insigne spectaculum: Caratacus nec vultu demisso nec verbis misericordiam requirens, ubi tribunali adstitit, inter alia, locutus est: «Praesens sors mea ut mihi informis, sic tibi magnifica est. Habui equos, viros, arma, opes: quid mirum, si haec invitus amisi? Nam, si vos omnibus imperitare vultis, sequitur ut omnes servitutem accipiant? Omnium populorum est libertatem armis quoque servare. Si statim deditus traherer, neque mea fortuna neque tua gloria inclaruissent et supplicium mei oblivio sequeretur; at me salvum esse tua multum refert: nam si me incolumem servaveris, aeternum exemplar clementiae ero et posteri semper tui reminiscentur». Ad ea Claudius veniam ipsique et coniugi et fratribus tribuit.
da Tacito


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46099

[degiovfe] - [2019-05-30 21:34:09]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile