Un calzolaio fortunato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un calzolaio fortunato

Cum post Actiacam pugnam Augustus Romae ageret triumphum, ei occurrit quidam corvum manu tenens, quem docuerat hanc salutationem dicere: «Ave Caesar, victor, imperator!». Octavianus, cuius intererat animos civium sibi conciliare, admiratus est officiosam ("gentile", "cortese") avem et eam viginti nummorum milibus emi iussit. Paulo post eodem modo a psittaco salutatus est et Augustum non piguit avem tantidem emere. Tanta liberalitas sutorem pauperem sollicitavit, cuius lucrari maxime referebat, qui corvum suum docere coepit eandem salutationem. Sed cum avis non responderet, dominus dicere solebat: «Opera et impensa periit». Aliquando tamen, cum corvus coepisset dictatam salutationem dicere, Augustum in via sutor exspectavit, sed, cum audisset corvi verba, imperator respondit: «Satis talium salutatorum domi habeo». Tunc corvus, recordatus verborum quibus dominus queri solebat, clara voce addidit: «Opera et impensa periit». Tantum salis admiratus, Caesar risit emique avem iussit tanta quanti nullam aliam adhuc emerat.
da Macrobio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile