La vecchiaia dispone ancora di molte risorse

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
La vecchiaia dispone ancora di molte risorse

Multum autem interest inter iuventutem ac senectutem. Non sunt in senectute vires: ne postulantur quidem vires a senectute nec mea id magni refert. Potest autem exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris. At multi ita sunt imbecilli senes ut nullum munus officii aut omnino vitae exequi possint. Id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. Quid mirum est igitur in senibus, si infirmi sint aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint? Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est et eius vitia diligentia compensanda sunt; pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem: utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec interest corpus solum valere, sed mentem et animum pluris aestimare debemus; nam haec quoque extinguntur senectute. Et corpora quidem exercitationum fatigatione ingravescunt, animi autem se exercendo levantur.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile