Divieti imposti al flamen Dialis

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Divieti imposti al flamen Dialis

Caerimoniae impositae flamini Diali multae erant, item castus ("riti di astinenza") multiplices, quos in libris Fabii Pictoris, quem permagni habeo, scriptos legimus. Nostra autem interest haec reminisci: religio est Dialem flaminem equo vehi; item religio est classem procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, videre; item iurare Dilaem fas numquam est; item fas non est anulo uti nisi pervio cassoque. Nodum in apice neque in cinctu neque alia in parte ullum habet. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est non detondet. Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Dialis est neque nominare. Flamen Dialis propagines e vitibus altius praetentas non succedit. Oportet pedes lecti in quo cubat luto tenui circumlitos esse et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est. Oportet apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto.
da Gellio


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46095

[silvana] - [2019-01-27 10:38:59]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile