Nulli nocendum est: si quis vero laeserit, eum multandum esse simili iure fabula admonet. Vulpes dicitur prior ad cenam ciconiam invitavisse et illi in patena liquidam posuisse sorbitionem, quam nullo modo esuriens ciconia gustare potuerit. Quae vulpem cum revocavisset, plenam lagonam intrito cibo posuit: huic rostrum inserens, ipsa satiatur, sed torquet convivam fame. Cum vulpes lagonae collum frustra lamberet, ciconia traditur sic locuta esse: «Sua quisque exempla debet aequo animo pati».