Un amore sconfitto per l'eloquenza

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Un amore sconfitto per l'eloquenza

Nunc quoniam totum me videris velle cognoscere, complectar nonnulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus et quae figura non procul putatur abesse a vitae periculo, si accedit labor et magna contentio laterum. Eo magis hoc eos quibus eram carus commovere videbatur, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et contentione totius corporis dicebam. Itaque cum me et amici et medici hortarenturut causas agere desisterem, putavi mihi adeundum (esse) quodvis periculum potius quam discedendum (esse) a sperata gloria dicendi. Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, mihi visum est in Asiam proficisci. Itaque cum essem biennium versatus in causis et iam in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

Siamo spiacenti, ancora non è presente una traduzione di questo brano!
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile