banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Efficacia di un atto di clemenza
Pagina 183 Numero 250

Q. Metellus, Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret et iam admota machina partem muri, quae cola convelli poterat, disiecturus esset, humanitatem propinquae victoriae anteposuit: nam cum Rhoetogenis filios, qui ad eum defecerat, Centobrigenses machinae ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur, cum ipse Rhoetogenes negaret esse impedimento quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret, ab obsidione discessit. Quo quidem tam clementi facto, Metellus non unius civitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46077
[degiovfe] - [2019-06-10 18:13:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!