banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Grandiosità di alcuni imperatori
Pagina 176 Numero 244

Haud dubium est quin a Caligula imperatore perfectae sint etiam deceres naves Liburnicae gemmatis puppibus, versicoloribus velis et magna thermarum et proticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam vitium et pomiferarum arborum varietate, quibus discumbens inter choros ac symphonias litora Campaniae peragraret. Romani cives gaudebant quod Nero instituit quinquennale certamen, primus omnium Romae more Graeco, triplex, musicum, gymnicum, equestrem, quod appellavit Neronia. Ne dubitamus quin hoc fecerit ad regni sui gloriam. Idem Nero, dedicatis thermis atque gymnasio, senatui quoque et equitibus oleum praebuit. Hoc magnum veteres Romani putabant, quod Titus, amphitheatro dedicato thermisque iuxta celeriter exstructis, gladiatorium munus ediderat apparatissimum largissimumque: ipse dedit etiam navale proelium in veteri naumachia, ibidem et gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.
Svetonio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46073
[degiovfe] - [2018-12-27 12:13:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!