banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro è sottoposto a un intervento chirurgico
Pagina 168 Numero 241

Ceterum medici verebantur ne effluvium sanguinis efficerent secando, quippe cum ingens telum in viscera penetravisset. Critobulus, quamvis inter medicos artis eximiae esset, tamen territus in tanto periculo, metuebat ne infelix exitus sectionis sibi culpae tribueretur. Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine propemodum exsanguem rex conspexerat: «Quid expectas? - dixit - Cur quamprimum hoc dolore me saltem moriturum non liberas? An times ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?». Tum Critobulus tandem, vel finito vel dissimulato metu, regem hortabatur ut se continendum praeberet dum spiculum evelleret. Rex, cum adfirmavisset se nullo egere qui semet contineret, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evulso, ingens vis sanguinis manare coepit et rex animo linquitur.
Curzio Rufo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46070
[degiovfe] - [2018-12-27 11:55:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!