banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La mutilazione delle Erme
Pagina 163 Numero 237

Bello Peloponnesio Alcibiadis consilio atque auctoritate Athenienses bellum Syracusanis indixerunt; ad quod gerendum ipse dux delectus est, duo praeterea collegae dati, Nicia et Lamachus. Id cum appararetur, priusquam classis exiret, accidit ut una nocte omnes Hermae, qui in oppido Athenis erant, deicerentur praeter unum, qui ante ianuam erat Andocidis. Itaque ille postea Mercurius Andocidis vocitatus est. Hoc manifestum erat, quod non sine magna multorum consensione saevum facinus actum erat. Suspicio maxime conveniebat in Alcibiadem, quod et potentior et maior quam privatus existimabatur. Multos enim liberalitate devinxerat, plures etiam opera forensi suos reddiderat. Qua re eveniebat ut omnium oculos ad se converteret neque ei par quisquam in civitate poneretur.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46066
[degiovfe] - [2018-12-27 11:30:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!