banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Virtù di Lucio Metello
Pagina 162 Numero 235

Q. Metellus in ea oratione quam habuit supremis laudibus patris sui L. Metelli pontificis, bis consulis, dictatoris, magistri equitum, quindecemviri agris dandis, qui plurimos elephantos ex primo Punico bello duxit in triumpho, scriptum reliquit decem maximas res optimasque, in quibus quaerendis sapientes aetatem exigunt, consummavisse eum. Neque enim praetermittendum est quo Lucius semper voluit se primarium bellatorem esse, optimum oratorem, fortissnimum imperatorem, auspicio suo maximas res geri, maximo honore uti, summa sapientia esse, pietatem colere et summum senatorem haberi, pecuniam magnam bono modo invenire, multos liberos relinquere et xlarissimum in civitate esse. Praeterea memorandum est hunc Metellum exegisse senectam orbam luminibus. Evenit ergo ut ei populus Romanus tribueret quod nulli alii tributum erat, ut, quotiescumque in senatum ibat, curru veheretur ad curiam: magnum ei et sublime, sed pro oculis datum.
Plinio il Vecchio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46064
[degiovfe] - [2018-12-27 11:23:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!