banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Dobbiamo dominare l'ira
Pagina 151 Numero 232

Ira accusanda est apud nos, damnanda; perscrutanda eius mala et in medium protrahenda sunt. Comparanda nobis cum pessimis vitiis est ut qualis sit appareat. Avaritia adquirit et contrahit quo aliquis melior utatur; ira impendit, paucis gratuita est. Ira patri luctum, marito divortium attulit, magistratui odium, candidato repulsam. Peior est quam luxuria, quoniam illa sua voluptate fruitur, haec alieno dolore. Vincit malignitatem et invidiam. Demus operam ne irascamur: cum placidissimo et facillimo et minime anxio morosoque vivendum est: sumuntur a conversantibus mores et ut quaedam vitia ("disturbi fisici") in contactos corporis transiliunt, ita animus mala sua proximis tradit. Elige simplices, faciles, moderatos, qui iramm tuam nec evocent et ferant; magis adhuc proderunt summissi et humani et dulces, non tamen usque in adulationem, nam iracundos nimia adsentatio offendit.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46063
[degiovfe] - [2018-12-27 11:18:06]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!