banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un passaggio scavato attraverso le rocce
Pagina 150 Numero 231

Tandem nequiquam iumentis atque hominibus fatigatis, castra in iugo posita sunt, aegerrime ad id ipsum loco purgato, tantum nivis fodiendum atque egerendum fuit. Inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt, eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succedunt, ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt. Ita torridam incendio rupem ferro pandunt, molliuntque anfractibus modicis clivos, ut non iumenta solum, sed elephanti etiam deduci possent. Quadriduum circa rupem consumptum (est), iumentis prope fame absumptis. Inferiora valles, apricos quosdam colles habent rivosque prope silvas et iam humano cultu digniora loca. Ibi iumenta in pabulum missa sunt et quies muniendo fessis hominibus data.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46062
[degiovfe] - [2018-12-27 11:09:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!