banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La devotio del console Decio Mure
Pagina 126 Numero 221

Haec ita precatus, lictores ire ad T. Manlium iubet matureque collegae se devotum esse pro exercitu nuntiare. Ipse armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie angustior humano visu, sicut caelo missus piaculum deorum irae, ut pestem ab suis aversam in hostes ferret. Ita omnis terror pavorque latus cum illo primo signa Latinorum turbavit, deinde penitus in totam aciem pervasit. Evidentissimum id fuit quod, quacumque equo invectus est, ibi hostes, haud secus quam pestifero sidere icti, pavebant. Ubi vero consul corruit obrutus telis, inde iam haud dubiae consternatae cohortes Latinorum fugam ac vastitatem late fecerunt. Simul et Romani, exolutis religione animis, pugnam integram ediderunt; nam et rorarii procurrerant inter antepilanos addiderantque vires hastatis ac principibus et triarii genu dextro innixi nutum consulis ut consurgerent expectabant.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46052
[degiovfe] - [2018-12-27 09:59:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!