banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Morte di Pausania
Pagina 123 Numero 215

Pausanias, Lacedaemoniorum rex, mores patrios mutaverat: apparatu regio circumdabatur, satellites Medi et Aegypti eum sequebantur, epulabatur more Persarum luxuriose, superbe respondebat, crudeliter imperabat. Spartam redire nolebat, sed denique coactus est. Cum igitur Pausanias Lacedaemonem reverteretur, in itinere ex vultu cuiusdam ephori insidias sibi fieri intellexit. Itaque in aedem Minervae confugit. Hinc ne exire posset, statim ephori valvas eius aedis obstruxerunt tectumque sunt demoliti, quo celerius sub divo interiret. Mater Pausaniae, postquam de scelere filii comperit, in primis lapidem ad introitum aedis attulit, ut filius clauderetur. Hic cum semianimis de templo elatus esset, confestim animam efflavit. Sic Pausanias magnam belli gloriam turpi morte maculavit.
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46046
[degiovfe] - [2018-12-27 09:41:00]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!