banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Eumene di Cardia
Pagina 123 Numero 214

Cum Antigonus Eumenem captum in vincula coniuecisset et praefectus custodum quaesivisset quemadmodum eum servare deberet: «Ut acerrimum leonem - inquit - et ferocissimum elephantum». Ibant autem ad Eumenem multa geenra hominum: alii propter antiquum odium ex eius casu voluptatum capere volebant; alii propter veterem amicitiam colloqui et consolari eum cupiebant; multi etiam cognoscere studebant qualis esset ille homo, quem magnopere timuerant. At fuerunt Eumenem, cum diutius in vinculis esset, haec superbius dixisse Onomarcho, qui eius custodiae praeerat: «Valde miror cur iam tertium diem in custodia detinear nec Antigonus victor statuat utrum interficiar necne». Cui Onomarchus respondit: «Immerito quereris. Si tam ferox animo eras, cur non in proelio mortem oppetivisti ne in potestatem victoris venires?».


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46045
[degiovfe] - [2018-12-27 09:35:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!