banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Ricordo di un carissimo amico
Pagina 117 Numero 211

Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, certe mentiar. Moveor enim, tali amico orbatus, qualis, ut arbitror, nemo umquam erit. Sed non egeo medicina: me ipse consolor, quod careo eo errore, quo plerique amicorum decessu angi solent. Nullum malum accidisse Scipioni puto: mihi accidit, si quid accidit; suis autem incommodis graviter angi proprium est amantis se ipsum, non amicum. Scipio summam spem civium quam de eo iam puero habuerant, continuo adulescens incredibili virtute superavit, consulatum petivit numquam, factus est consul bis; qui, duabus urbibus eversis inimicissimis huic imperio, non modo praesentia, verum etiam futura bella delevit. Quid dicam ("dovrei dire") de moribus facillimis, de pietate in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos, iustitia in omnes? Quam autem civitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46044
[degiovfe] - [2018-12-26 23:42:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!