banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Lettera da Brindisi
Pagina 116 Numero 210

Tullius s. d. Terentiae et Tulliae et Ciceroni suis.
Ego minus saepe ad vos do litteras, quam possum, propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero cum aut scribo ad vos aut vestras litteras lego, conficior lacrimis, sic ut ferre non possim. Si minus vitae cupidi fuissemus certe nihil, aut non multum mali in vita vidissemus. Quod si fortuna reservavit nos ad aliquam spem recuperandi ("di recuperare") aliquando alicuius commodi, minus est erratum a nobis. Si haec mala fixa sunt, ego vero te quam primum, mea vita, cupio videre et in tuo complexu emori, quoniam neque dii, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt. Viximus, floruimus, non vitium nostrum, sed virtus nostra nos adflixit. Quod reliquum est, cura, quod potes, ut valeas et sic existimes, me vehementius tua miseria, quam mea commoveri. Mea Terentia, fidissima atque optima uxor, et mea carissima filiola, et spes reliqua nostra, Cicero, valete.
Pridie Kalendas Maias.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46043
[degiovfe] - [2018-12-26 23:36:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!