banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un esempio di onestà incrollabile
Pagina 115 Numero 209

Tentata est Epaminondae abstinentia a Diomedonte Cyziceno. Hic, rogatu Artaxerxis regis, magno cum pondere auri Thebas venit ut Epaminondam pecunia corrumperet et quinque talentis perduxit ad suam voluntatem Micythum adulescentulum quem tum Epaminondas plurimum diligebat. Micythus Epaminondam convenit et causam adventus Diomedontis ostendit. At ille Diomedonti coram: «Pecuniam recuso: nam si rex ea vult, quae Thebanis sunt utilia, gratis facere sum paratus, sin autem contraria, non habet auri atque argenti satis. Namque orbis terrarum divitias accipere nolo pro patriae caritate. Tu quod me incognitum temptavisti tuique similem existimavisti, non miror tibique ignosco; sed egredere propere ne alios corrumpas, cum me non potueris. Et tu Micythe, argentum huic redde, aut, nisi id confestim facis, ego te tradam magistratui».
Cornelio Nepote


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46042
[degiovfe] - [2018-12-26 23:28:08]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!