banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il greco va studiato prima del latino
Pagina 105 Numero 207

A sermone Graeco puerum incipere malo, quia Latinum, qui pluribus in usu est, vel nobis nolentibus perbibet, simul quia disciplinis quoque Graecis prius puer instituendus est, unde et nostrae fluxerunt. Non tamen hoc adeo superstitiose fieri velim ("vorrei"), ut diu tantum Graece loquatur aut discat, sicut plerisque moris est. Hoc enim accidunt et oris ("di pronuncia") plurima vitia in peregrinum sonum corrupti et sermonis, cui cum Graecae figurae adsidua consuetudine haeserunt, in diversa quoque loquendi ("di parlare") ratione pertinacissime durant. Non longe itaque Latinae linguae studia subsequi debent et cito pariter ire. Ita fiet ut, cum aequali cura linguam utramque tueri coeperimus, neutra alteri officiat.
Quintiliano


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46040
[degiovfe] - [2018-12-26 23:02:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!