banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un assassino denunciato da un sogno
Pagina 96 Numero 204

Duo familiares Arcades iter una facientes Megaram venerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam meritoriam devertit. Is, qui in hospitio erat, vidit in somniis comitem suum orantem ut sibi, cauponis insidiis circumvento, subveniret: ille adfirmabat se posse enim celeri eius adcursu imminenti periculo subtrahi. Quo viso excitatus, ille propositum tamquam ("come") supervacuum damnavit et lectum ac somnum repetiit. Rursus amicus saucius ei oblatus est et obsecravit ut, quoniam vitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: dicebat enim corpus suum a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum. Tam constantibus familiaris precibus compulsus, protinus ad portam cucurrit et plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, comprehendit cauponemque ad capitale supplicium perduxit.
Valerio Massimo


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46037
[degiovfe] - [2018-12-26 22:47:29]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!