Inesorabilità del Fato

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Inesorabilità del Fato

Danae Acristi et Aganippes ("Aganippe", gen. f. sing.) filia erat. Huic fuit fatum ut filius, quem pepererat, Acrisium interfeceret. Quod timens, Acrisius eam in muro lapideo praeclusit: Iuppiter autem in imbrem aureum conversus cum Danae concubuit, ex quo compressu natus est Perseus. Pater ob stuprum eam in arca cum Perseo inclusit et in mare deiecit. Danae voluntate Iovis delata est in insulam Seriphum. Arcam piscator Dictys cum invenisset effractam, vidit mulierem cum infante, quos ad regem Polydectem perduxit. Qui eam in coniugio habuit et Perseum educavit in templo Minervae. Cum Acrisius rescivisset eos ad Polydectem morari, profectus est in insulam Seriphum. Quo cum venisset, Polydectes pro eis deprecatus est: Perseus Acrisio avo suo fidem dedit se eum numquam interfecturum esse. Acrisius cum tempestate retineretur, Polydectes moritur. Cui cum funebres ludos facerent, Perseus disco misso, quem ventus distulit, infregit caput Acrisii et eum interfecit. Ita quod voluntate sua noluit, voluntate deorum accidit. Sepulto autem eo, Perseus Argos profectus est regnaque avita possedit.
da Igino


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46036

[degiovfe] - [2018-12-26 21:08:55]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile