banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'incostanza della volontà
Pagina 87 Numero 201

Etiamnunc dicam unde sit ista inconstantia et dissimilitudo rerum consiliorumque: nemo proponit sibi quid velit, nec si proposuit perseverat in eo, sed transilit; nec tantum mutat sed redit ("torna indietro") et in ea quae deseruit ac damnavit revolvitur. Itaque ut relinquam definitiones sapientiae veteres et totum complectar humanae modum vitae, hoc possum contentus esse: quid est sapientia? Semper idem velle atque idem nolle. Licet illam exceptiuncumlam non adicias ut rectum sit quod velis; non potest enim cuiquam idem semper placere nisi rectum. Nesciunt ergo homines quid velint nisi ("se non") illo momento quo volunt; in totum nulli velle aut nolle decretum est; variatur cotidie iudicium et in contrarium vertitur ac plerisque agitur vita per lusum. Preme ergo quod coepisti ("hai cominciato"), et fortasse perduceris ad summum.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46034
[degiovfe] - [2018-12-26 20:56:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!