banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Silla sgomina le ultime resistenze mariane
Pagina 77 Numero 196

Sed, cum Romae mutati consules essent, Marius, Marii filius, ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sulla contra Marium iuniorem dimicavit et XV milibus militum eius occisis CCCC de suis perdidit. Mox etiam Urbem ingressus est. Marium, Marii filium, Praeneste persecutus obsedit et ad mortem compulit. Rursus pugnam gravissimam habuit contra Lamponium et Carinatem, duces partis Marianae, ad portam Collinam. LXX milia hostium in eo proelio contra Sullam fuisse dicunt. XII milia se Sullae dediderunt, ceteri in acie, in castris, in fuga insatabili ira victorum consumpti sunt. Cn. quoque Carbo, consul alter, ab Ariminio ad Siciliam fugit et ibi per Cn. Pompeium interfectus est, quem adulescentem Sulla atque annos unum et viginti natum cognita eius industria, exercitibus praefecerat ut secundus a Sulla haberetur.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46031
[degiovfe] - [2018-12-26 20:42:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!