banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Emilio Paolo celebra il trionfo su Perseo
Pagina 75 Numero 194

Cum Perseo Aemilius Paulus consul (ante diem) III Nonas Septembres dimicavit vicitque eum. Occisi sunt viginti milia peditum. Equitatus cum rege integer fugit. Romanorum centum milites amissi sunt. Mox septuaginta civitate Epiri, quae rebellabant, Aemilius Paulus cepit, praedam militibus distribuit. Romam ingenti pompa remeavit in navi Persei, quae inusitatae magnitudinis erat et sedecim ordines remorum habebat. Triumphavit autem magnificentissime in curru aureo cum duobus filiis utroque latere adstantibus. Ducti sunt ante currum duo regis filii et ipse Perseus XLV annos natus. Post eum etiam Anicius de Illyricis triumphavit. Gentius cum fratre et filiis ante currum ductus est. Ad hoc spectaculum multarum gentium reges Romam venerunt inter alios etiam Attalus atque Eumenes, Asiae reges, et Prusias Bithyniae.
Eutropio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46029
[degiovfe] - [2018-12-26 20:31:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!