banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I buoni libri e i buoni esempi
Pagina 63 Numero 193

Concipere animo non potes quantum momenti in me videam in dies singulos. «Mitte - dicis - etiam nobis ista quae tam efficacia expertus es». Ego vero omnia in te cupio transfundere et in hoc gaudeo discere, ut postea docere possim; nec me ulla res poterit delectare, quamquam eximia et salutaris est, quam mihi uni sciturus sum. Si ("Se") mihi detur sapientia, ita ut illam inclusam teneam nec enuntiem, reiciam; nullius boni sine socio iucunda possessio potest esse. Mitam itaque tibi ipsos libros et imponam notas, ut protinus ad ipsa quae probo et miror accedas. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit; in rem praesentem venias oportet primum quia homines amplius oculis quam auribus credunt, deinde quia longum iter est per praecepta, breve et efficax per exempla.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46028
[degiovfe] - [2018-12-26 20:22:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!