banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sapiente è pronto in ogni momento ad affrontare la morte
Pagina 56 Numero 189

Non vivere bonum est, sed bene vivere. Itaque sapiens vivet quantum debet, non quantum potest. Videbit ubi victurus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus sit. Cogitat semper qualis vita, non quanta sit. Si multa molesta occurrunt, emittit se; nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum illi fortuna coepit suspecta esse. Nihil existimat sua referre, faciat finem ann accipiat, tardius fiat ("accada") an citius: non tamquam de magno detrimento timet. Citius mori an tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem pertinet. Aliquando tamen, etiam si certa mors instabit et sapiens destinatum sibi supplicium esse sciet, non commodabit poenae suae manum. Stultitia est timore mortis mori: venit qui occidat, expecta. Quid occupas? Quare suscipis alienae crudelitatis procurationem? Utrum invides carnifici tuo an parcis? In nulla re magis quam in morte morem animo gerere debemus.
Seneca


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46024
[degiovfe] - [2018-12-26 19:51:11]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!