banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'agricoltura presso i Germani
Pagina 46 Numero 184

Germani agri culturae non student et maior ("maggior", nom. f. sing.) pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios, sed magistratus ac principes in annos singulos agros gentibus cognationibusque hominum adtribuunt atque anno post alio sedem mutare cogunt. Eius rei multae patent causae: ne adsidua consuetudine capti studium belli agri cultura commutent; ne latiores fines parare studeant potentioresque humiliores ex possessionibus pellant; ne accuratiores domus aedificent ut frigora atque aestus vitent; ne oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentioribus aequari videat.
Cesare


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46019
[degiovfe] - [2018-12-25 13:04:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!