banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un padre e un figlio molto diversi
Pagina 45 Numero 183

Philippus fuit armorum quam conviviorum studiosior. Blandus pariter et insidiosus, adloquio plura promittebat quam praestabat. Amicitias utilius quam fidelius colebat. Philippo Alexander filius successit et virtute et vitiis patre clarior. Alexander aperte, Philippus artibus bella tractabat. Prudentior pater consilio, filius animo illustrior. Itam Philippus dissimulabat, plerumque etiam vincebat; Alexandro, postquam exarserat, nec dilatio ultionis nec modus erat. Vini ambo avidiores erant, sed ebrietatis diversa vitia. Pater suo more etiam de convivio in hostem procurrebat; filius in suos, non in hostes crudelius saeviebat; saepe Philippus saucius proeliis remittebatur, Alexander amicorum interfector convivio frequentius excedebat. Suorum Philippus benevolentiam praeoptabat, Alexander metum. Sollertiae pater insignioris erat, filius fidei. Verbis atque oratione Philippus, Alexander rebus moderatior. His artibus orbis imperii fundamenta Philippus iecit, operis totius gloriam brevi tempore Alexander consummavit.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46018
[degiovfe] - [2018-12-25 12:41:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!