banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il conversare sia decoroso
Pagina 30 Numero 180

Sed cum orationis indicem vocem habeamus, in voce autem duo ("due pregi") sequamur, ut clara sit, ut suavis; utrumque omnino a natura habemus, verum alterum exercitatio augebit, alterum imitatio loquentium presse et leniter. Nihil fuit in Catulis ut putares eos uti exquisito iudicio litterarum, quamquam erant litterati; sed et alii litterati erant; hi autem optime uti lingua Latina putabantur. Sonus era dulcis, litterae neque expressae, neque oppressae, sine contione vox, nec languida nec canora. Sit ergo hic sermo lenis minimeque pertinax, sit in eo lepos, nec excludat alios, sed cum reliquis in rebus tum in sermone communi vicissitudinem non iniquam putet. Ac videat in primis quibus de rebus loquatur; si ("se") de rebus seriis, severitatem adhibeat, si ("se") iocosis leporem. Habentur autem plerumque sermones aut de domesticis negotiis aut de re publica aut de artium studiis atque doctrina. Danda igitur opera est ("Bisogna fare in modo") ut oratio, etiamsi aberrare ad alia coeperit, ad haec revocetur; neque enim iisdem de rebus nec omni tempore nec similiter delectamur.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46017
[degiovfe] - [2018-12-25 12:20:37]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!