banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Difficoltà della traversata delle Alpi
Pagina 29 Numero 179

Tum vero simul ab hostibus simul ab iniquitate locorum Poeni oppugnabantur, plusque inter ipsos. Equi maxime infestum agmen faciebant; qui et clamoribus dissonis quos nemora etiam repercussaeque valles augebant territi trepidabant, et icti forte aut vulnerati, adeo consternabantur ut stragem ingentem simul hominum ac sarcinarum omnis generis facerent; multosque turba in immensum altitudinis deiecit, quosdam et armatos. Sed ruinae maxime iumenta cum oneribus devolvebantur. Quae quamquam foeda visu ("a vedersi") erant, stetit parumper tamen Hannibal ac suos continuit ne tumultum ac trepidationem augeret. Deinde postquam interrumpi agmen vidit, decurrit ex superiore loco, et, cum impetu ipso fudisset hostes, suis quoque tumultum auxit. Sed is tumultus postquam itinera fuga montanorum liberata erant, momento temporis sedatur, nec per otium modo sed prope silentio mox omnes traducti sunt.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46016
[degiovfe] - [2018-12-25 12:13:59]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!