banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Abitudini di vita degli Unni
Pagina 12 Numero 173

Hunni victu sunt asperi, neque igni neque saporatis indigent cibis, sed radicibus herbarum agrestium et semicruda cuiusvis pecoris carne vescuntur. Dicunt neminem apud Hunnos arare nec stivam umquam contingere. Nullis aedificiis umquam teguntur et omnes sine sedibus fixis, sine ulla lege et ullo victu stabili errant, semper fugientibus similes, cum carpentis in quibus habitant. In indutiis bellorum sicut omnes barbari fallaces sunt, ad omnem auram spei novae mobiles, nihil non furori tribuentes. Inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit penitus ignorant, nec ullius religionis reverentia tenentur, auri autem cupidine immensa flagrant, atque adeo permutabiles et iracundi sunt ut eodem die a sociis sine ulla causa saepe desciscant, itidemque eos sibi reconcilient. Optimi equites sunt et saepe impetum faciunt ne quis aliorum populorum consistat.
Ammiano Marcellino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46010
[degiovfe] - [2018-12-24 13:37:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!