Cesare perdona Lentulo

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Cesare perdona Lentulo

Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur: dicit se velle, si sibi fiat potestas, Caesarem convenire. Facta potestate ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani milites discedunt, quam in conspectum Caesaris deducatur. Cum eo de salute sua loquitur atque obsecrat ut sibi parcat; veterem amicitiam commemorat Caesarisque in se beneficia exponit, quae erant maxima: numquam in collegium pontificum venisset, numquam provinciam Hispaniam ex praetura habuisset, numquam in petitione consulatus sublevatus esset nisi Caesar intervenisset. Cuius orationem Caesar interpellat et dicit se non maleficii causa ex provincia egressum esse: immo omnia egerat ut se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret. Cuius oratione confirmatus Lentulus, ut in oppidum reverti liceat, petit. Potestate habita, Lentulus discedit quasi Caesar ei vitam reddiderit.
da Cesare


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46007

[emi53rm] - [2018-12-30 06:58:17]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile