Lo sconforto di Cicerone

Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
 
Lo sconforto di Cicerone

Ego minus saepe do ad vos litteras quam possum, propterea quod, cum aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrimis sic ut ferre non possim. Utinam minus vitae cupidi fuissemus! Certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus. Si nos ad aliquam spem alicuius commodi aliquando reciperandi fortuna reservavit, minus est erratum a nobis; si haec mala fixa sunt, ego vero te quam primum, mea vita, cupio videre quoniam neque dii, quos tu castissime coluisti, neque homines, quibus ego semper servivi, nobis gratiam rettulerunt. Nos Brundisii apud M. Laenium Flaccum dies XIII fuimus, virum optimum, qui periculum fortunarum et capitis sui prae mea salute neglexit. Huic utinam aliquando gratiam referre possimus! Habebimus eam quidem semper. O me perditum, o adflictum! Quid nunc rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam? Non rogem? Sine te igitur sim? Opinor, sic agam: se est spes nostri reditus, eam confirmes. Unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane perisse.
da Cicerone


Oggi hai visualizzato brani.
Ti ricordiamo che hai ancora a disposizione la visualizzazione di 15 brani.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46000

[emi53rm] - [2019-06-09 11:53:30]
Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!

Modalità mobile