Cum Iugurtha adolevisset, pollens viribus, decora facie, sed multo maxime ingenio calidus, non se luxu neque inertiae corrumpundum dedit; sed, ut mos gentis illius est, equitare, iaculari, cursu cum aequalibus certare et, cum omnes gloria anteiret, omnibus tamen carus esse. Pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut in primis ferire: plurimum facere et minumum ipse de se loqui. Quibus rebus Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existimans virtutem Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen mox coepit timere. Cum enim Micipsa Iugurthae famam crescere intellegisset et suos filios autem parvos esse, multa in animo suo volvebat. Terrebat eum natura mortalium, avida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem. Praeterea anxius erat Micipsa quoniam iam senex erat et parvi sui liberi, et hoc etiam mediocres viros imperii spe ad scelera agere poterat. Numidarum amor quoque in Iugurtham accensus regem angebat et Micipsa ipse timebat, tali viro dolo interfecto, ne qua seditio aut bellum oriretur. His difficultatibus motus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum obiectare belli periculis.