banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La guerra va conclusa quanto prima
Pagina 389 Numero V2

Aut non suscipi bellum oportuit, aut geri pro dignitate populi Romani et perfici quam primum oportet. Perficietur autem si urgemus obsessos, si captis Veiis non abscedemus. Si nulla alia causa est, ipsa indignitas perseverantiam imponere debuit. Decem quondam annos urbs oppugnata est ob unam mulierem ab universa Graecia, quam procul ab domo? Quot terras, quot maria distans? Nos intra vicesimum lapidem, in conspectu prope urbis nostrae, annuam oppugnationem perferre piget. Scilicet levis causa belli est nec satis quicquam iusti doloris est quod nos ad perseuerandum stimulet. Plurima dicere possum: septiens rebellarunt, in pace numquam fida fuerunt, agros nostros miliens depopulati sunt. Fidenates deficere a nobis coegerunt; colonos nostros ibi interfecerunt. Auctores fuerunt contra ius caedis impiae legatorum nostrorum. Etruriam omnem adversus nos concitare voluerunt, hodieque id moliuntur.
Livio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45998
[darkshines] - [2020-09-15 10:24:26]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!